Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Wisdom | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19

[1] haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit [2] et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia [3] ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit [4] propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans [5] haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit

[6] haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli [7] cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis [8] sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent [9] sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit [10] haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius

[11] in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit [12] custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia [13] haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam [14] et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam [15] haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant

[16] intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis [17] et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte [18] transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam [19] inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum [20] et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter

[21] quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas

< previous | Chapter 10 | next >