Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Wisdom | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19

[1] melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines [2] cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens [3] multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt [4] et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur [5] confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti

[6] ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua [7] iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit [8] senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus [9] et aetas senectutis vita inmaculata [10] placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est

[11] raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius [12] fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia [13] consummatus in brevi explevit tempora multa [14] placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia [15] quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius

[16] condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti [17] videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus [18] videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit [19] et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet [20] venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum

< previous | Chapter 4 | next >