|
[1] locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
[2] loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit
[3] et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor
[4] omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit
[5] si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
[6] si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
[7] qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
[8] si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
[9] sagma super quo sederit inmundum erit
[10] et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
[11] omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
[12] vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua
[13] si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus
[14] die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti
[15] qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
[16] vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum
[17] vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum
[18] mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum
[19] mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur
[20] omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum
[21] et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur
[22] qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
[23] omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum
[24] si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur
[25] mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo
[26] omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit
[27] quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
[28] si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae
[29] et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii
[30] qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius
[31] docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos
[32] ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu
[33] et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea
|