|
[1] anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
[2] ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
[3] quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
[4] cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
[5] si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento
[6] divides eam minutatim et fundes supra oleum
[7] sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
[8] quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
[9] qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
[10] quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
[11] omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
[12] primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis
[13] quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal
[14] sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino
[15] fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
[16] de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus
|
|
|
|