|
[1] et locutus est Dominus ad Mosen dicens
[2] praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
[3] extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
[4] super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
[5] accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
[6] quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
[7] et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini
[8] per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
[9] eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
[10] ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
[11] cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
[12] miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
[13] qui locutus est ad Mosen
[14] dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
[15] et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
[16] et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
[17] qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
[18] qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
[19] qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
[20] fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
[21] qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
[22] aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
[23] locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
|