|
[1] haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est
[2] idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
[3] offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
[4] duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis
[5] et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
[6] omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
[7] sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
[8] sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
[9] et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
[10] sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur
[11] haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
[12] si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
[13] panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis
[14] ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
[15] cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
[16] si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est
[17] quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
[18] si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit
[19] caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea
[20] anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis
[21] et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
[22] locutusque est Dominus ad Mosen dicens
[23] loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis
[24] adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios
[25] si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo
[26] sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus
[27] omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis
[28] locutus est Dominus ad Mosen dicens
[29] loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius
[30] tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti
[31] qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius
[32] armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
[33] qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua
[34] pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel
[35] haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
[36] et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis
[37] ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis
[38] quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai
|