|
[1] locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
[2] loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
[3] sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
[4] septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis
[5] quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est
[6] sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
[7] iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
[8] numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
[9] et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra
[10] sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam
[11] quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
[12] ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
[13] anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
[14] quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
[15] et iuxta supputationem frugum vendet tibi
[16] quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
[17] nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
[18] facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
[19] et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
[20] quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras
[21] dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum
[22] seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
[23] terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
[24] unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur
[25] si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
[26] sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
[27] conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
[28] quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
[29] qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
[30] si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo
[31] sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
[32] aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
[33] si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel
[34] suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
[35] si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
[36] ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
[37] pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
[38] ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
[39] si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum
[40] sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te
[41] et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
[42] mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum
[43] ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
[44] servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
[45] et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
[46] et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
[47] si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
[48] post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
[49] et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se
[50] supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
[51] si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium
[52] si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
[53] quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo
[54] quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis
[55] mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti
|