|
[1] locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
[2] homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
[3] qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur
[4] sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus
[5] et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis
[6] et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit
[7] quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum
[8] et inmunditiae condemnabitur
[9] plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
[10] et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit
[11] lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est
[12] sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit
[13] considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit
[14] quando vero caro vivens in eo apparuerit
[15] tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est
[16] quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit
[17] considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
[18] caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum
[19] et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem
[20] qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere
[21] quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
[22] et siquidem creverit adiudicabit eum leprae
[23] sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit
[24] caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem
[25] considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est
[26] quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus
[27] et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum
[28] sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae
[29] vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos
[30] et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est
[31] sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus
[32] et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis
[33] radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis
[34] si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit
[35] sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
[36] non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est
[37] porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
[38] vir et mulier in cuius cute candor apparuerit
[39] intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum
[40] vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est
[41] et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est
[42] sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus
[43] et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio
[44] quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis
[45] habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit
[46] omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra
[47] vestis lanea sive linea quae lepram habuerit
[48] in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est
[49] si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti
[50] qui consideratam recludet septem diebus
[51] et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa
[52] et idcirco conburetur flammis
[53] quod si eam viderit non crevisse
[54] praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis
[55] et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
[56] sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet
[57] quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi
[58] si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt
[59] ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari
|