Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Leviticus | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27

[1] quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino [2] ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris [3] et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est [4] duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis [5] adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino

[6] si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt [7] si agnum obtulerit coram Domino [8] ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum [9] et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam [10] cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis

[11] et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini [12] si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino [13] ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum [14] tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia [15] duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis

[16] adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit [17] iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis

< previous | Chapter 3 | next >