|
[1] locutusque est Dominus ad Mosen dicens
[2] loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester
[3] iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis
[4] facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester
[5] custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus
[6] omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus
[7] turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius
[8] turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
[9] turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis
[10] turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
[11] turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis
[12] turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
[13] turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae
[14] turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur
[15] turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius
[16] turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
[17] turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
[18] sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente
[19] ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius
[20] cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis
[21] de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
[22] cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est
[23] cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
[24] ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum
[25] et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos
[26] custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos
[27] omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam
[28] cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos
[29] omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui
[30] custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester
|