|
[1] locutus est Dominus ad Mosen dicens
[2] loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas
[3] sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris
[4] hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis
[5] mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est
[6] et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis
[7] dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo
[8] sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo
[9] locutusque est Dominus ad Mosen dicens
[10] loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem
[11] qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum
[12] atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini
[13] et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin
[14] panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris
[15] numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas
[16] usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino
[17] ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini
[18] offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino
[19] facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum
[20] cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius
[21] et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris
[22] postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester
[23] locutusque est Dominus ad Mosen dicens
[24] loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum
[25] omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino
[26] locutusque est Dominus ad Mosen dicens
[27] decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino
[28] omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
[29] omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis
[30] et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo
[31] nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris
[32] sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
[33] et locutus est Dominus ad Mosen dicens
[34] loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino
[35] dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis
[36] et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo
[37] hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei
[38] exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino
[39] a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies
[40] sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro
[41] celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis
[42] et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis
[43] ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester
[44] locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel
|