|
[1] locutusque est Dominus ad Mosen dicens
[2] loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit
[3] si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
[4] et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
[5] hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii
[6] cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii
[7] ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi
[8] et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
[9] duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis
[10] sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti
[11] pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo
[12] et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
[13] quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
[14] et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi
[15] et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
[16] inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii
[17] tincto digito aspergens septies contra velum
[18] ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
[19] omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
[20] sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
[21] ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
[22] si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
[23] et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum
[24] ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est
[25] tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius
[26] adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei
[27] quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat
[28] et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
[29] ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
[30] tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
[31] omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei
[32] sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam
[33] ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae
[34] sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
[35] omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi
|