Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Leviticus | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27

[1] locutus est Dominus ad Mosen dicens [2] anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit [3] sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines [4] convicta delicti reddet [5] omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat

[6] pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti [7] qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit [8] locutus est Dominus ad Mosen dicens [9] praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit [10] vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare

[11] spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet [12] ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum [13] ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari [14] haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari [15] tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino

[16] reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi [17] ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto [18] mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur [19] et locutus est Dominus ad Mosen dicens [20] haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere

[21] quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino [22] sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari [23] omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo [24] locutus est Dominus ad Mosen dicens [25] loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est

[26] sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi [27] quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto [28] vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua [29] omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est [30] hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni

< previous | Chapter 6 | next >