The praise of Elias, of Eliseus, of Ezechias, and of Isaias.
[1] Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
[2] Qui induxit in illos famem : et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt : non enim poterant sustinere praecepta Domini.
[3] Verbo Domini continuit caelum, et dejecit de caelo ignem ter.
[4] Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi?
[5] qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei :
[6] qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo :
[7] qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis :
[8] qui ungis reges ad poenitentiam, et prophetas facis successores post te :
[9] qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum :
[10] qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob.
[11] Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt.
[12] Nam nos vita vivimus tantum : post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
[13] Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus : in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum :
[14] nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus.
[15] In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.
[16] In omnibus istis non poenituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram :
[17] et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.
[18] Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata.
[19] Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et aedificavit ad aquam puteum.
[20] In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos : et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.
[21] Tunc mota sunt corda et manus ipsorum : et doluerunt quasi parturientes mulieres.
[22] Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad caelum : et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.
[23] Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis : sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae.
[24] Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini :
[25] nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.
[26] In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.
[27] Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum.
[28] Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent.
|