Lessons concerning the honour of parents, and humility, and avoiding curiosity.
[1] Filii sapientiae ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.
[2] Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.
[3] Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exquirens, firmavit in filios.
[4] Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
[5] Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.
[6] Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suae exaudietur.
[7] Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.
[8] Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
[9] In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,
[10] ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.
[11] Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.
[12] Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria ejus confusio.
[13] Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.
[14] Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :
[15] et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
[16] Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :
[17] et in justitia aedificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.
[18] Quam malae famae est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem!
[19] Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.
[20] Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam :
[21] quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
[22] Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.
[23] Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis.
[24] In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
[25] Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :
[26] multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.
[27] Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.
[28] Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
[29] Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.
[30] Synagogae superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
[31] Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
[32] Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiae successus habebit.
[33] Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :
[34] et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
|