Wise sayings on divers subjects.
[1] In lapide luteo lapidatus est piger : et omnes loquentur super aspernationem illius.
[2] De stercore boum lapidatus est piger : et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.
[3] Confusio patris est de filio indisciplinato : filia autem in deminoratione fiet.
[4] Filia prudens haereditas viro suo : nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris.
[5] Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur : ab utrisque autem inhonorabitur.
[6] Musica in luctu importuna narratio : flagella et doctrina in omni tempore sapientia.
[7] Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.
[8] Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
[9] Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam : et in fine narrationis dicit : Quis est hic?
[10] Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus : et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
[11] Modicum plora super mortuum, quoniam requievit :
[12] nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.
[13] Luctus mortui septem dies : fatui autem et impii omnes dies vitae illorum.
[14] Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.
[15] Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.
[16] Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.
[17] Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus?
[18] Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.
[19] Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.
[20] Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur.
[21] Sicut pali in excelsis, et caementa sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt :
[22] sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.
[23] Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in praeceptis Dei permanet semper.
[24] Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum.
[25] Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa : sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
[26] Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes : est enim regressus. Ad amicum
[27] si aperueris os triste, non timeas : est enim concordatio : excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa : in his omnibus effugiet amicus.
[28] Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius laeteris.
[29] In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in haereditate illius cohaeres sis.
[30] Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur : sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliae, et minae.
[31] Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam : et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
[32] Omnis qui audiet cavebit se ab eo.
[33] Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
|