Of the remembrance of death: of an evil and of a good name: of what things we ought to be ashamed.
[1] O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis :
[2] viro quieto, et cujus viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum!
[3] O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus,
[4] defecto aetate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam!
[5] Noli metuere judicium mortis : memento quae ante te fuerunt, et quae superventura sunt tibi : hoc judicium a Domino omni carni.
[6] Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni :
[7] non est enim in inferno accusatio vitae.
[8] Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.
[9] Filiorum peccatorum periet haereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
[10] De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.
[11] Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi!
[12] Et si nati fueritis, in maledictione nascemini : et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
[13] Omnia quae de terra sunt in terram convertentur : sic impii a maledicto in perditionem.
[14] Luctus hominum in corpore ipsorum : nomen autem impiorum delebitur.
[15] Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.
[16] Bonae vitae numerus dierum : bonum autem nomen permanebit in aevum.
[17] Disciplinam in pace conservate, filii : sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
[18] Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
[19] Verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo :
[20] non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.
[21] Erubescite a patre et a matre de fornicatione : et a praesidente et a potente de mendacio :
[22] a principe et a judice de delicto : a synagoga et plebe de iniquitate :
[23] a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas :
[24] de furto, de veritate Dei, et testamento : de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti :
[25] a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae, et ab aversione vultus cognati.
[26] Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo.
[27] Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus.
[28] Ab amicis de sermonibus improperii : et cum dederis, ne improperes.
|