Documents of wisdom on several subjects.
[1] In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus :
[2] concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.
[3] Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum :
[4] pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.
[5] Quae in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?
[6] Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium!
[7] Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium!
[8] Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.
[9] Novem insuspicabilia cordis magnificavi : et decimum dicam in lingua hominibus :
[10] homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.
[11] Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.
[12] Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti.
[13] Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum.
[14] Timor Dei super omnia se superposuit.
[15] Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei : qui tenet illum, cui assimilabitur?
[16] Timor Dei initium dilectionis ejus : fidei autem initium agglutinandum est ei.
[17] Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.
[18] Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis :
[19] et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :
[20] et omnem obductum, et non obductum odientium :
[21] et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.
[22] Non est caput nequius super caput colubri,
[23] et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.
[24] Nequitia mulieris immutat faciem ejus : et obcaecat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus
[25] ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum.
[26] Brevis omnis malitia super malitiam mulieris : sors peccatorum cadat super illam.
[27] Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.
[28] Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.
[29] Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.
[30] Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.
[31] Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.
[32] Manus debiles et genua dissoluta, mulier quae non beatificat virum suum.
[33] A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
[34] Non des aquae tuae exitum, nec modicum : nec mulieri nequam veniam prodeundi.
[35] Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.
[36] A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.
|