The evil of avarice: works of mercy are recommended, and the love of wisdom.
[1] Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.
[2] Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.
[3] Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia : et homini livido ad quid aurum?
[4] Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
[5] Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis.
[6] Qui sibi invidet, nihil est illo nequius : et haec redditio est malitiae illius.
[7] Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit : et in novissimo manifestat malitiam suam.
[8] Nequam est oculus lividi : et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.
[9] Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis : non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.
[10] Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
[11] Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.
[12] Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi : testamentum enim hujus mundi morte morietur.
[13] Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
[14] Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te praetereat.
[15] Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis?
[16] Da et accipe, et justifica animam tuam.
[17] Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum.
[18] Omnis caro sicut foenum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.
[19] Alia generantur, et alia dejiciuntur : sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.
[20] Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo.
[21] Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.
[22] Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei :
[23] qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens :
[24] qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens :
[25] qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per aevum.
[26] Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur.
[27] Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.
|