Of good and bad women.
[1] Mulieris bonae beatus vir : numerus enim annorum illius duplex.
[2] Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit.
[3] Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :
[4] divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
[5] A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit :
[6] delaturam civitatis, et collectionem populi :
[7] columniam mendacem super mortem omnia gravia :
[8] dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.
[9] In muliere zelotypa flagellum linguae, omnibus communicans.
[10] Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
[11] Mulier ebriosa ira magna, et contumelia : et turpitudo illius non tegetur.
[12] Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.
[13] In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.
[14] Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit.
[15] Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
[16] Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
[17] Disciplina illius datum Dei est.
[18] Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditae animae.
[19] Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
[20] Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
[21] Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus ejus.
[22] Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem.
[23] Columnae aureae super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
[24] Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
[25] In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit :
[26] vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus;
[27] et qui transgreditur a justitia ad peccatum : Deus paravit eum ad rhomphaeam.
[28] Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.
|