An exhortation to seek God sincerely, who cannot be deceived, and desireth not our death.
[1] Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum;
[2] quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.
[3] Perversae enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes.
[4] Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
[5] Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum; et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
[6] Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis suis; quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus et linguae ejus auditor.
[7] Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
[8] Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium.
[9] In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
[10] Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
[11] Custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.
[12] Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
[13] Quoniam Deus mortem non fecit. Nec laetatur in perditione vivorum.
[14] Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
[15] Justitia enim perpetua est, et immortalis.
[16] Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et aestimantes illam amicam, defluxerunt; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.
|