Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Hebrews | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

[1] est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum [2] in hac enim testimonium consecuti sunt senes [3] fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent [4] fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur [5] fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo

[6] sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit [7] fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus [8] fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret [9] fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem [10] expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus

[11] fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat [12] propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis [13] iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram [14] qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere [15] et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi

[16] nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem [17] fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones [18] ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen [19] arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit [20] fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau

[21] fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius [22] fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit [23] fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum [24] fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis [25] magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem

[26] maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem [27] fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit [28] fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos [29] fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt [30] fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem

[31] fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace [32] et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis [33] qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum [34] extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum [35] acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem

[36] alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres [37] lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti [38] quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae [39] et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem [40] Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur

< previous | Chapter 11 | next >