|
[1] Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
[2] omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
[3] scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
[4] patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
[5] si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
[6] postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
[7] non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
[8] vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
[9] glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
[10] dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
[11] exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
[12] beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
[13] nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
[14] unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
[15] dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
[16] nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
[17] omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
[18] voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
[19] scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
[20] ira enim viri iustitiam Dei non operatur
[21] propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
[22] estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
[23] quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
[24] consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
[25] qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
[26] si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
[27] religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
|