|
A woe to the rich that oppress the poor. Exhortations to patience and to avoid swearing. Of the anointing the sick, confession of sins and fervour in prayer.
[1] Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis.
[2] Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
[3] Aurum et argentum vestrum aeruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
[4] Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
[5] Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
[6] Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.
[7] Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
[8] Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.
[9] Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
[10] Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
[11] Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
[12] Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per caelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.
[13] Tristatur aliquis vestrum? oret. Aequo animo est? psallat.
[14] Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:
[15] et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
[16] Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.
[17] Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
[18] Et rursum oravit: et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
[19] Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum:
[20] scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
|