Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint James | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05

[1] unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris [2] concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis [3] petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis [4] adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur [5] aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis

[6] maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam [7] subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis [8] adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo [9] miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem [10] humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos

[11] nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex [12] unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum [13] ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus [14] qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur [15] pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud

[16] nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est [17] scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi

< previous | Chapter 4 | next >