Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint James | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05

[1] nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis [2] in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus [3] si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus [4] ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit [5] ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit

[6] et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna [7] omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana [8] linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero [9] in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt [10] ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri

[11] numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam [12] numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam [13] quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae [14] quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem [15] non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica

[16] ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum [17] quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione [18] fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

< previous | Chapter 3 | next >