Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Hebrews | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

[1] quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum [2] baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni [3] et hoc faciemus siquidem permiserit Deus [4] inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti [5] gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi

[6] et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes [7] terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo [8] proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem [9] confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur [10] non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis

[11] cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem [12] ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones [13] Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum [14] dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te [15] et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem

[16] homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum [17] in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum [18] ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem [19] quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis [20] ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum

< previous | Chapter 6 | next >