|
[1] umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
[2] alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
[3] sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
[4] inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
[5] ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
[6] holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
[7] tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
[8] superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
[9] tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
[10] in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
[11] et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
[12] hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
[13] de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
[14] una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
[15] contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
[16] hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
[17] et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
[18] ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
[19] habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
[20] quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
[21] et sacerdotem magnum super domum Dei
[22] accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
[23] teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
[24] et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
[25] non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
[26] voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
[27] terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
[28] irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
[29] quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
[30] scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
[31] horrendum est incidere in manus Dei viventis
[32] rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
[33] et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
[34] nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
[35] nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem
[36] patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
[37] adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
[38] iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae
[39] nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae
|