Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Hebrews | >
< previous | Chapter 9 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

[1] habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare [2] tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta [3] post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum [4] aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti [5] superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula

[6] his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes [7] in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia [8] hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum [9] quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem [10] solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis

[11] Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis [12] neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa [13] si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis [14] quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi [15] et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis

[16] ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris [17] testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est [18] unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est [19] lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit [20] dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus

[21] etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit [22] et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio [23] necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis [24] non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis [25] neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno

[26] alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit [27] et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium [28] sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem

< previous | Chapter 9 | next >