|
[1] timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
[2] etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
[3] ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
[4] dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
[5] et in isto rursum si introibunt in requiem meam
[6] quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
[7] iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
[8] nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
[9] itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
[10] qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
[11] festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
[12] vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
[13] et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
[14] habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
[15] non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
[16] adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno
|
|
|
|