|
[1] caritas fraternitatis maneat
[2] hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
[3] mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
[4] honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
[5] sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
[6] ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
[7] mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
[8] Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
[9] doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
[10] habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
[11] quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
[12] propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
[13] exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
[14] non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
[15] per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
[16] beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
[17] oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
[18] orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
[19] amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
[20] Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
[21] aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
[22] rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
[23] cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
[24] salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia
|