|
[1] unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
[2] qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
[3] amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
[4] omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
[5] et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
[6] Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
[7] quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
[8] nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
[9] ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
[10] quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
[11] sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
[12] videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
[13] sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
[14] participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
[15] dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
[16] quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
[17] quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
[18] quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
[19] et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
|
|
|
|