Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Hebrews | >
< previous | Chapter 7 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

[1] hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei [2] cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis [3] sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum [4] intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha [5] et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae

[6] cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit [7] sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur [8] et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit [9] et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est [10] adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech

[11] si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici [12] translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat [13] in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit [14] manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est [15] et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos

[16] qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis [17] contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [18] reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem [19] nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum [20] et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt

[21] hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum [22] in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus [23] et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere [24] hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium [25] unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis

[26] talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus [27] qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo [28] lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum

< previous | Chapter 7 | next >