Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Hebrews | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

[1] propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus [2] si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem [3] quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est [4] contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem [5] non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur

[6] testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum [7] minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum [8] omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei [9] eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem [10] decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare

[11] qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens [12] nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te [13] et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus [14] quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum [15] et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti

[16] nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit [17] unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi [18] in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari

< previous | Chapter 2 | next >