Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 13 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

[1] ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum [2] praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam [3] an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis [4] nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis [5] vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis

[6] spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi [7] oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus [8] non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate [9] gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem [10] ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem

[11] de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum [12] salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes

< previous | Chapter 13 | next >