Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

[1] notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae [2] quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum [3] quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt [4] cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos [5] et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei

[6] ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam [7] sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis [8] non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans [9] scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis [10] et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore

[11] nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis [12] si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet [13] non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate [14] in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est [15] qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit

[16] gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi [17] quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos [18] misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias [19] non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram [20] devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis

[21] providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus [22] misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos [23] sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi [24] ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum

< previous | Chapter 8 | next >