|
[1] Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
[2] et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
[3] gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
[4] qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
[5] cui est gloria in saecula saeculorum amen
[6] miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
[7] quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
[8] sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
[9] sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
[10] modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
[11] notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
[12] neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
[13] audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
[14] et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
[15] cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
[16] ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
[17] neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
[18] deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
[19] alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
[20] quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
[21] deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
[22] eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
[23] tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
[24] et in me clarificabant Deum
|