The apostle's affection for the Corinthians. His comfort and joy on their account.
[1] Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
[2] Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
[3] Non ad condemnationem vestram dico : praediximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
[4] Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis : repletus sum consolatione; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
[5] Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus : foris pugnae, intus timores.
[6] Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
[7] Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem.
[8] Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet : etsi poeniteret, videns quod epistola illa ( etsi ad horam) vos contristavit,
[9] nunc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
[10] Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur : saeculi autem tristitia mortem operatur.
[11] Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam : in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
[12] Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est : sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis
[13] coram Deo : ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis :
[14] et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus : sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est,
[15] et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam : quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
[16] Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
|