|
[1] utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me
[2] aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
[3] timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
[4] nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
[5] existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
[6] et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis
[7] aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
[8] alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
[9] et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
[10] est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae
[11] quare quia non diligo vos Deus scit
[12] quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
[13] nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
[14] et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
[15] non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
[16] iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
[17] quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
[18] quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
[19] libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
[20] sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
[21] secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
[22] Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
[23] ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
[24] a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
[25] ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
[26] in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
[27] in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
[28] praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
[29] quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
[30] si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
[31] Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
[32] Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
[33] et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius
|