Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

[1] ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis [2] rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus [3] in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus [4] nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes [5] et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi

[6] et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia [7] quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos [8] nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam [9] ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas [10] quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis

[11] hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto [12] non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis [13] nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos [14] non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi [15] non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam

[16] etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari [17] qui autem gloriatur in Domino glorietur [18] non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat

< previous | Chapter 10 | next >