|
< previous |
|
2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians
|
| next >
|
|
|
[1] ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus
[2] sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo
[3] quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
[4] in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei
[5] non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum
[6] quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu
[7] habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis
[8] in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur
[9] persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
[10] semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
[11] semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
[12] ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
[13] habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
[14] scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
[15] omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei
[16] propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem
[17] id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis
[18] non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt
|
|
|
|