|
< previous |
|
2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians
|
| next >
|
|
|
[1] incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
[2] epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
[3] manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
[4] fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
[5] non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
[6] qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
[7] quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
[8] quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
[9] nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
[10] nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam
[11] si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est
[12] habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
[13] et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
[14] sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur
[15] sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum
[16] cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
[17] Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
[18] nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu
|
|
|
|