|
< previous |
|
2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians
|
| next >
|
|
|
[1] si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini
[2] scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum
[3] et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit
[4] quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui
[5] pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis
[6] nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me
[7] et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet
[8] propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me
[9] et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
[10] propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum
[11] factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum
[12] signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus
[13] quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam
[14] ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis
[15] ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar
[16] sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi
[17] numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos
[18] rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis
[19] olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem
[20] timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos
[21] ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt
|
|
|
|