Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 9 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

[1] nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis [2] scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos [3] misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis [4] ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia [5] necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam

[6] hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet [7] unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus [8] potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum [9] sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum [10] qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae

[11] ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo [12] quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino [13] per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes [14] et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis [15] gratias Deo super inenarrabili dono eius

< previous | Chapter 9 | next >