|
< previous |
|
2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians
|
| next >
|
|
|
[1] statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos
[2] si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me
[3] et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est
[4] nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis
[5] si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos
[6] sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus
[7] ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
[8] propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
[9] ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis
[10] cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi
[11] ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius
[12] cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino
[13] non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
[14] Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
[15] quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt
[16] aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus
[17] non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur
|
|
|
|