Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 14 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis [2] qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria [3] nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes [4] qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat [5] volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat

[6] nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina [7] tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur [8] etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum [9] ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes [10] tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est

[11] si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus [12] sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis [13] et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur [14] nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est [15] quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente

[16] ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit [17] nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur [18] gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor [19] sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua [20] fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote

[21] in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus [22] itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus [23] si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis [24] si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus [25] occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est

[26] quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant [27] sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur [28] si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo [29] prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent [30] quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat

[31] potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur [32] et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt [33] non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum [34] mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit [35] si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia

[36] an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit [37] si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata [38] si quis autem ignorat ignorabitur [39] itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere [40] omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

< previous | Chapter 14 | next >