Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat [2] si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire [3] si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo [4] de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus [5] nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi

[6] nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum [7] sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur [8] esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus [9] videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus [10] si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta

[11] et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est [12] sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis [13] quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem

< previous | Chapter 8 | next >