|
[1] de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere
[2] propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat
[3] uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
[4] mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
[5] nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram
[6] hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
[7] volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic
[8] dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego
[9] quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri
[10] his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere
[11] quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat
[12] nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam
[13] et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum
[14] sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
[15] quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus
[16] unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies
[17] nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo
[18] circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
[19] circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei
[20] unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
[21] servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere
[22] qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi
[23] pretio empti estis nolite fieri servi hominum
[24] unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum
[25] de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
[26] existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse
[27] alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
[28] si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco
[29] hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint
[30] et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
[31] et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi
[32] volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo
[33] qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est
[34] et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro
[35] porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi
[36] si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat
[37] nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit
[38] igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit
[39] mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino
[40] beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo
|