Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei [2] hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur [3] mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico [4] nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est [5] itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

[6] haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio [7] quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis [8] iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus [9] puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus [10] nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles

[11] usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus [12] et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus [13] blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc [14] non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo [15] nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui

[16] rogo ergo vos imitatores mei estote [17] ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo [18] tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam [19] veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem [20] non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute

[21] quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis

< previous | Chapter 4 | next >