Women must have a covering over their heads. He blameth the abuses of their love feasts and upon that occasion treats of the Blessed Sacrament.
[1] Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
[2] Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis.
[3] Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
[4] Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
[5] Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.
[6] Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
[7] Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
[8] Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
[9] Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
[10] Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
[11] Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
[12] Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.
[13] Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum?
[14] Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :
[15] mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
[16] Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
[17] Hoc autem praecipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
[18] Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
[19] Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
[20] Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare.
[21] Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
[22] Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.
[23] Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
[24] et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
[25] Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
[26] Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
[27] Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
[28] Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
[29] Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
[30] Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
[31] Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
[32] Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
[33] Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
[34] Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
|